Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/156

This page needs to be proofread.

XCIX

Surripui tibi dum ludis, mcllite Iuventi,
saviolum dulci dulcius ambrosia,
verum id non impune tuli: namque amplius horam
suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nee possum fletibus ullis5
tantillum vestrae demere saevitiae.

praeterea infesto miserum me tradere Amori
non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
saviolum tristi tristius hellebore
quam quoniam poenam misero proponis amori15
numquam iam posthac basia surripiam

CI

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,5
heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia flctu,
atque in pcrpctuum, frater, ave atque vale.10