Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/158

This page needs to be proofread.

CII

Si quicquam tacite commissumst fido fab amico,
cuius sit penitus nota fides animi,
meque esse invenies illorum iure sacratum,
Cornell, et factum me esse puta Harpocratem

CIII

Aut, sodes, mihi redde decern sestertia, Silo,
deinde esto quamvis saevus et indomitus:
aut, si te nummi delectant, desine quaeso
leno esse atque idem saevus et indomitus

CIV

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nee si possem tarn perdite amarcm
sed tu cum Tappone omnia monstra facis

CV

Mentula conatur Pipleum scandere montem
Musae furcillis praecipitem eiciunt.