Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/160

This page needs to be proofread.

CVII

Sicui quid cupido optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quarc hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis: o lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem
optandam in vita dicere quis poterit

CVIII

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
spurcata impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
lingua exsecta avido sit data volturio,
effossos oculos voret atro gutturc corvus,5
intestina canes, cetera membra lupi

CIX

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorcm
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut vcre promittere possit,
atque id sincere dicat ct ex animo,
ut liceat nobis tota perducere vita
aetcmum hoc sanctae foedus amicitiae.