Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/162

This page needs to be proofread.

CXIV

Firmano saltu non falso Mentula dives
fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupia omne genus, piscis, prata, arva ferasque.
nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
quare concedo sit dives, dum omnia desint.5

  • saltus laudemus commoda, dum ipse egeat*.

cxv
Mentula habet finstar triginta iugera prati,
quadraginta arvi: cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potis sit
uno qui in saltu ftotmoda possideat,
prata, arva, ingentis silvas fsaltusque paludesque5
usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum

CXVI

Saepe tibi studioso animo venante requirens
carmina uti possem mitterc Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
tela infesta *mihi mitterc in usque caput,
hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,5
Gelli, nee nostras hie valuissc preces.
contra nos tela ista tua cvitamus amictu:
at fixus nostris tu dabi' supplicium.