Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/44

This page needs to be proofread.

cinaede Romule, haec videbis ct feres?10
es impudicus ct vorax et aleo.
eonc nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vostra diffututa Mentula
cluccnties comesset aut treccnties? i=,
quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum helluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona:
secunda praeda Pontica: hide tertia
1 libera, quam scit amnis aurifer Tagus.:o
fhunc Galliae timet et Britanniaef
quid hunc malum fovetis? aut quid hie potest,
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbis f opulentissime
socer generque, perdidistis omnia?2

XXX

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodcre, iam11011 dubitas fallere, perfide?
nuin facta impia fallacum hominum caelicolis placent?
quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis;5
eheu quid faciant, die, homines, cuive habeant fidem?
ccrte tute iubebas animam tradcre, iniquc, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrains te ac tua dicta omnia factaque
ventos irrita ferrc ac nebulas aerias sinis.10
si tu oblitus es, at di memincrunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.