Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/46

This page needs to be proofread.

XXXI

Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
manque vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse crcdens Thyniam atque Bithynos5
liquisse campos et videre te in tuto.
o quid solutis est beat i us curis
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus la rem ad nostrum
desideratoque acquiescimus lecto?10
hoc est, quod unumst pro laboribus tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude:
gaudete vosque, o Lydiae lacus undae:
ridete, quicquid est domi cachinnorum

XXXII

Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
meae deliciac, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris, illud adiuvato,
nequis liminis obseret tabellam,5
neu tibi lubeat foras abire.
verum, siquid ages, statim iubeto

XXXIII


<poem>O furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili,
cur non exilium malasque in oras
itis, quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo?....5