Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/52

This page needs to be proofread.

XXXVIII

iMalest, Cornifici, tuo Catullo,
malest, me herculc, et [ei] laboriose,
et magis magis in dies et horas.
quern tu, quod minimum facillimumquest,
qua solatus cs allocutione?5
irascor tibi. sic meos amores?
paulum quid lubet allocutionis,
maestius lacrimis Simonideis

XXXIX

Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usquequaque. si ad rei ventumst
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille. si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,5
renidet ille. quicquid est, ubicumquest,
quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quarc monendum te est mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs10
aut parous Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usquequaque te nollem:15
nam risu inepto res ineptior nullast.
****

XL


<poem>quaenam te mala mens, miselle Ravide,
agit praecipitem in meos iambos?
quis deus tibi non bene advocatus
vecordem parat excitare rixam?