Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/64

This page needs to be proofread.

LI

a
Illc mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis5
eripit sensus mihi; nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
[vocis in ore]
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte10
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
Lib
Otium, Catulle, tibi molestumst:
otio exultas nimiumque gestis.
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes

LII

Quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum perierat Vatinius:
quid est, Catulle? quid moraris emori

LIII

Risi nescio quern modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
mens crimina Calvus explicasset,
admirans ait haec manusque tollcns,
'di magni, salaputtium disertum! '5