Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/84

This page needs to be proofread.

LXII

Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;
iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra; f>
nimirum Oetaeos ostendit Xoctifer ignes.
sic certest; viden ut perniciter exiluere?
non temere exiluere, canent quod "'"visere par est.
I lymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
non facilis nobis, aequales, palma paratast; u
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur. habent memorabile quod sit
nee mirum, penitus quae tota mente laborent.
nos alio mentes, alio divisimus aur,-: ij
iure igitur vincemur, amat victoria curam.
quare nunc animos saltern committite vestros;
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexu avellere matris,
complexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt h< ipta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades u Hymenaee!