Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/53

This page has been proofread, but needs to be validated.
( 35 )


VII. Glyphis and Chiodecton, two new Genera of the Family of Lichenes, with Descriptions and Figures of the Species hitherto discovered.By Erik Acharius, M.D. F.M.L.S.

Read November 21, 1815.

Postquam fundamenta Lichenologiæ jam pridem jeci[1] vel vera, ut opinor, principia constitui, spem mihi facio, fore neminem rei hujus intelligentem, qui negaverit, duo hæc describenda genera, satis superque a reliquis omnibus distincta esse.

In dies increscere cœpit Lichenum tam numerus antea incognitarum specierum, quam de earum proprietatibus et partium formis singularibus notitia. Quæ harum detectarum divitiis superstructa est, scientia, specierum in plura genera distributionem necessariam reddidit; quando nempe characteribus essentialibus apprime convenientibus, fixis certisque, hæc determinari possunt.

Inter eas species, quarum apothecia intra singularem et e propria substantia, nec a thallo formatam verrucam locata sunt[2], distinctissimum inter reliqua a me stabilita, hue usque solum eminuit genus, quod Trypethelium vocatur[3]. Species illæ nuper detectæ, quarum descriptiones et figuras Societati Linneanæ Lon-

  1. Lichenographia Universalis, Göttingæ 1810 edita c. Tab. color, collatis Præmonendis in Synopsi mea Methodica Lichenum, jam nunc typis exscripta et mox evulganda.
  2. Lichenes Idiothalami Hyperogenei. Cfr. Conspectus Systemat. Lichenum in Synopsi supra memorata.
  3. Monographiam hujus Generis c. Figuris dedi in Actis Societ. Phytogr. Gorenkensis, vol. i, seqq. — Cfr. etiam de hoc Genere Synopsis Meth. Lichenum antea citata.
f 2
dinensi