Page:White - The Natural History and Antiquities of Selborne.djvu/249

This page needs to be proofread.

I am, etc.

P.S. -- The classic reader will, I trust, pardon the following lovely quotation, so finely describing echoes, and so poetically accounting for their causes from popular superstition:

Quae bene quom videas, rationem reddere possis Tute tibi atque alus, quo pacto per loca sola Saxa pareis formas verborum ex ordine reddant, Palanteis comites quom monteis inter opacos Quaerimus, et magna dispersos voce ciemus. Sex etiam, aut septem loca vidi reddere voces Unam quom jaceres: ita colles collibus ipsis Verba repulsantes iterabant dicta referre. Haec loca capripedes Satyros, Nymphasque tenere Finitimi fingunt, et Faunos esse loquuntur; Quorum noctivago strepitu, ludoque jocanti Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi, Chordarumque sonos fieri, dulceisque querelas, Tibia quas fundit digitis pulsata canentum: Et genus agricolum late sentiscere, quom Pan Pinea semiferi capitis velamina quassans, Unco saepe labro calamos percurrit hianteis, Fistula silvestrem ne cesset fundere musam.

Lucretius, lib. iv. 1. 576.