Open main menu
Odes by Horace, translated from Latin by Wikisource
Ode 2.14
 == The Inevitability of Death ==
              Latin Text

     Ēheu fugācēs, Postume, Postume,
     lābuntur annī nec pietās moram
       rūgīs et īnstantī senectae
         adferet indomitaeque mortī,
5 nōn sī trecēnīs quotquot eunt diēs,
     amīce, plācēs inlacrimābilem
       Plūtōna taurīs, quī ter amplum
         Gēryonēn Tityonque trīstī
     conpēscit undā, scīlicet omnibus
10 quīcumque terrae mūnere vēscimur,
       ēnāvigandā, sīve rēgēs
         sīve inopēs erimus colōnī.
     Frūstrā cruentō Mārte carēbimus
     frāctīsque raucī flūctibus Hadriae,
15 frūstrā per autumnōs nocentem
         corporibus metuēmus Austrum:
     vīsendus āter flūmine languidō
     Cōcȳtos errāns et Danaī genus
       īnfāme damnātusque longī
20 Sīsyphus Aeolidēs labōris.
     Linquenda tellūs et domus et placēns
     uxor neque hārum quās colis arborum
       tē praeter invīsās cupressōs
         ūlla brevem dominum sequētur.
25 Absūmet hērēs Caecuba dignior
     servāta centum clāvibus et merō
       tinguet pavīmentum superbō,
         pontificum potiōre cēnīs.

150.243.145.215 04:19, 18 April 2018 (UTC)EmilyCamden