This page has been proofread, but needs to be validated.

198 HERCULES CONQUERS THE MINYÆ

infantem, interficere studēbat; nam eī[1] et[2] Herculēs et Alcmēna erant invisī. Itaque misit duās serpentis, utramque saevissimam, quae mediā nocte domum[3] Alcmēnae vēnērunt. Ibi Herculēs, cum fratre suō, nōn in lectulō sed in scūtō ingentī dormiēbat lam audācēs serpentēs adpropinquāverant, iam scūtum movēbant. Tum frāter, terrōre commotus, magnā vōce mātrem vocāvit, sed Herculēs ipse, fortior quam frāter, statim ingentīs serpentīs manibus suis rapuit et interfēcit.

LIV. HERCULES CONQUERS THE MINYÆ

Herculēs a puerō[4] corpus suum gravissimis et difficillimis laboribus exercebat et hoc modo virēs[5] suas confirmavit. Iam adulescens Thebis[6] habitabat. Ibi Creon quidam erat rēx. Minyae, gens validissima, erant finitimi Thebanis, et, quia olim Thebanos vicerant, quotannis legates mittebant et vectigal postulabant. Herculēs autem constituit civis suos hoc vectigali liberare et dixit regi, "Da mihi exercitum tuum et ego hos superbos hostis superabo." Hanc condicionem rēx nōn recusavit, et Herculēs nuntios in omnis partis dimisit et copias coēgit.[7] Tum tempore opportunissimo proelium cum Minyis commisit. Diū pugnātum est, sed dēnique illī impetum Thebanōrum sustinēre nōn potuērunt et terga vertērunt fugamque cēpērunt.

HE COMMITS A CRIME AND GOES TO THE DELPHIAN ORACLE TO SEEK EXPIATION

Post hoc proelium Creōn rēx, tanta victōriā laetus, fīliam suam Herculī in matrimōnium dedit. Thēbis Herculēs cum uxōre suā diū vivēbat et ab omnibus magnopere amābātur; sed post multōs annōs subitō in furōrem incidit[8] et ipse suā manū līberōs suōs interfēcit. Post breve tempus ad sānitātem reductus[9] tantum scelus expiāre cupiēbat et cōnstituit ad ōrāculum Delphicum iter facere. Hoc autem ōrāculum erat omnium clārissimum. Ibi sedēbat fēmina quaedam quae Pȳthia appellābātur. Ea cōnsilium dabat iīs quī ad ōrāculum veniēbant.

  1. , to her, referring to Juno.
  2. et … et^ both … and.
  3. domum, § 501. 20.
  4. ā puerō, from boyhood
  5. virēs, from vis. Cf. § 468.
  6. Thebis, § 501. 36
  7. coēgit, from cōgō
  8. in furōrem incidit, went mad
  9. ad sanitatem reductus, lit. led back to sanity. What in good English?