Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/586

This page needs to be proofread.

570 APPENDIX. nihil aliud est quam fovere, nee caret scrupulo societatis occulte qui manifesto facinori distulit obviare, maxime cum vicarius et capitularii supradicti alia vice tan quam fautores et deffensores hereticorum fuerint excommunicati, predictos vicarium et capitularies, habito diligent! consilio et tractatu, assidentibus nobis venerabili patre R Dei gratia episcopo Tholosano et B. abbate Mansi sub Ver- duno, et P. preposito Sancti Stephani, et P. priore ecclesie beate Marie deaurate, tanquam fautores et sustentatores hereticorum auctoritate qua fiingimur excom- municationis vinculo innodamus. Lata fuit hec sententia publice in ecclesia sancti Stephani Tholose, coram multis viris religiosis et capellanis parochialium ecclesiarum Tholose et aliis viris ecclesiasticis, IX Kal. Augusti anno Domini MCCXXXVII. II. Argument of Bernard Delicieux before Philippe le Bel, Toulouse, 1304. (Bib. Nat. MSS. , f onds latin, No. 4270, f ol. 138. ) Dixit etiam se dixisse tunc ipse frater Bernardus quod Deus fecerat magnam gratiam patriae in adventu ipsius domini regis, eo quod dictus frater Guilhelmus Petri, ordinis praedicatorum, tunc prior provincialis, praesentibus inquisitoribus Tolosae et Carcassonae et multis aliis fratribus ejusdem ordinis, dixit et confessua est loquens in personam inquisitorum praedictorum, in praesentia ipsius regis et plurium quam quingentarum personarum in aula superior! ipsius domini regis existentium, quod in tota lingua occitana non erant haeretici nisi tantummodo in burgo Carcassonae, Albiae vel Corduae, vel in circuitu per unam leucam vel duas, et quod illi non erant quadraginta, et si erant quadraginta non erant quinqua- ginta, et quod hoc dictus frater Guilhelmus dixit bis in praesentia praedictorum ; et ideo intulit tunc ipse frater Bernardus, ut dixit, quod patria quae hactenus fuerat diffamata testimonio ipsorum inquisitorum ab infamia praedicta in adventu ipsius domini regis fuerat relevata, et sperabat frater Bernardus, ut dixit tunc se dixisse, quod ex quo tunc secundum verba eorum tota patria erat sana, excepta sex leucis et quinquaginta personis, quod leucae illae et personae ac tres villse prae- dictae adhuc invenientur immunes a labe haeresis praedicta. Dixit etiam tunc se dixisse, quod si hodie viverent beati Petrus et Paulus, et contra eos impin- geretur quod haereticos adorassent, si procederetur contra eos super hujusmodi adoratione, sicut per aliquos inquisitores istarupi partium aliquando contra mul- tos fuit processum nee pateret eis via deffensionis. Si enim de fide interrogaren- tur, responderent sicut magistri et doctores, ubi autem diceretur eis quod hgereti- cos adorassent, et qugererent quos haereticos, et dicerentur eis sola nomina dicto- I'um haereticorum (quae quidem nomina et cognomina multis conveniunt) et ipsi beati Petrus et Paulus dicerent " Istos nunquain novimus. Dicatis nobis ubi sunt vel unde veneruut et quo iverunt, cujus linguae, staturae aut conditionis erant" et nihil eis diceretur per quod notitia dictorum hasreticorum, qui dicuutur adorati haberi posset : si etiam quaererent quo tempore facta fuerit haac adoratio,