Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/587

This page needs to be proofread.

APPENDIX. 571 et non diceretur dies, mensis nee annus : si etiam quaererent nomina testium et non darentur eis, non est qui possit exprimere, ut dixit tunc se dixisse ipse frater Bernardus quod hi apostoli qui tam sancti sunt, a tali macula coram hominibus se possent deffendere, maxime cum si quis vellet eos deffendere statim impingere- tur quod erat fautor haereticorum, sicut ipse frater Bernardus in se ipso et dicto vicedomino probavit. III. Supplication of the Church of Albi to the College of Car- dinals (1304-5). (Archives de I'Hotel-de-ville d'Albi.— Doat, XXXIV. fol. 42.) Illustrissimae Dominationis Patribus venerabilibus Dominis Cardinalibus sacrosanct* Romanae ecclesiae sacroque coetui eorumdem, Capitulum et Canonici ecclesiae Albiensis et Capitulum et Canonici ecclesiae Sti. Salvii de Albia, Abbas- que et monachi monasterii de Galliaco Albiensis diocesis, et alii religiosi quorum sigilla inferius sunt appensa, suarum sublimitatum imperiis subjectionem debitam et devotam. Juste pater supplicatur a filiis dum cernunt fluctus tumescere et undis insiliantibus ventis et flantibus ex ad verso naufragium imminere formidant praesertim dum necessarium exigente qualitate causarum salus non pateat aut auxilium aliunde. Verum nostra patria quantis sit exposita prsecipitiis et minis propter quaestiones et dissensiones quibus ad invicem se collidunt patria et in- quisitores haereticae pravitatis novit ille qui nihil ignorat, et adeo excrevit tur- batio ut idem populus ad iracundian concitatus non videatur aliud anhelare nisi ut discriminibus se committens deducat in ore gladii, nedum quos sibi putat ad- versaries sed et alios, ac ad talia se convertat quae non poterunt aliquatenus reparari. Vestrae igitur Paternitatis pedibus provoluti humiliter supplicanus ut circa praemissa sic salutifere et celeriter succurratis quod, praeclusa via periculis et minis, patria restituatur paci debitae et quieti. Constet enim vobis quod dic- tus populus et patria est catholica et fidelis, quantum nos humana fragilitas nosse sinit, et populus civitatis Albiae et patriae fidem catholicam corde credens ore profitetur eamdem ut sic perveniat ad salutem et bonis operibus astruit et con- firmat. . . . Paternitatem vestraui conservet altissimus ecclesise suse sanctse per tempora longiora. (Signed with seventeen seals.) lY. Bull of Clement Y. in Favor of the Inquisition. (Doat, XXXIV. fol. 112.) Clemens episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriara. Dudum venerabili fratri Petro episcopo Prenestino, tunc tituli Sancti Vitalis, et dilecto filio nostro Berengario titulo sanctorum Nerei et Achillei presbyteris cardina- libus, per nostros sub certa forma litteras duximus committendum ut ipsi circa negotium iuquisitionis heretice pravitatis in partibus Carcassonensi, Albiensi et