Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/596

This page needs to be proofread.

580 APPENDIX. eis cle bonis suis, et audivit predicationes eorum tociens quod non recordatur, et credebat quod essent boni homines et quod esset salus cum eis, et si moreretur vellet morl in manibus eorum.— Stabit Constantinopoli per quinque annos, de cruce et via sicut alii, et tenebit pauperem quamdiu vixerit (fol. 196-7). B. Bonaldi vidit P. de Vallibus Valdensem, et audivit predicationem ejus, et credidit aliquando quod non debet homo jurare, et in domo sua propria recepit Joset de Noguer hereticum, et disputavit cum eo, et ipse commendavit sectam Valdensem,— Idem quod proxima, excepta cruce (id est, Ibit ad Podium, Sanc- tum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Mar- cialem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium, Sanctum Thomam Cantuarien- sem) (fol. 201). Petrus de Verniolo habuit hereticos et Valdenses in fortia sua, et locutus est alteri eorum, consuluit Valdenses de infirmitate sua.— Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 202). Pana tociens recepit Valdenses quod non recolit, et fuit hospes Valdensium, et misit eis tociens panem, vinum, et alia comestibilia quod non nescit numerum, et fuit in domo sua facta disputatio inter Valdenses et credentes hereticis, et dili- gebat P. de Vallibus tanquam angelum Dei :— Sicut proxima, excepto paupere et cruce (i. e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Marcialem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium, Sanctum Tho- mam Cantuariensem) (fol. 203). Petrona uxor Raimundi Joannis, adduxit P. de Vallibus Valdensem ad do- mum suam,et tenuit per octo dies, et dedit ad comedendum et bibendum, et audi- vit eum ibi, et tenuit per tres septimanas Geraldam Valdensem, et credebat quod esset bona mulier, et dedit ei de bonis suis, et vidit hereticos et audivit predica- tionem eorum, et misit eis panem, vinum, et nuces.-Sicut Huga, excepta cruce (i. e. Ibit ad Podium, ad Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Salva- torem de Asturia, Sanctum Marcialem Lemovicensem,, Sanctum Leonardum, Sanc- tum Dyonisium et Sanctum Thomam Cantuariensem), et tenebit pauperem per annum (fol. 204). a de Pradels vidit hereticos, audivit predicationem eorum, dedit eis do bonis suis, et pluries vidit et in diversis locis hereticos, et credebat quod bom homines essent, pluries vidit Valdensem, et credidit quod bonus homo esset, et dedit ei ad comedendum semel, et audivit predicationem ejus.-Portabit crucem per biennium (fol. 208). G. Ricart pluries vidit hereticos et in diversis locis et sepe audivit predica- tionem eorum, et interfuit appareilhamento, recepit osculum pacis ab eis, comedit cum eis, recepit pluries eos in domum suam, dedit eis ad comedendum, recepit ab eis forcipes, dedit eis unam capam, unam camisiam, unam tunicam, unam quar