Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/835

This page needs to be proofread.

Directoriiim ad Passagi2ini I'ransniarimini 825 esset aliud nisi domus Dei et veraciter porta caeli, ex qua Reges secundum carnem nostri Domini genitores et Prophetae nuntii nostrae fidei' et praecones salubriter prodierum, in qua reuelationes, oracula, visiones, signa multa. et figurae variae sunt ostensa quae nostrae elec- tionis ac reparationis certitudinem praedicebant et veraciter.- quam ipse Deus elegit, honorauit. atque sacrauit ut ibi verbum caro lieret, homo Deus ex virgine mirabiliter et inei^abiliter nascendo prodiret, ubi' vellet Deus homo factus in terris videri et cum hominibus conuersari ut ubi pater in voce audiretur, filius 'manibus tractaretur et aquis Jordanis * tingeretur, Spiritus Sanctus in "columbae specie^ videretur, et sic per angelorum [P. 14] frequentiam et trinitatis praesentiam paradisus alter quodam mode probaretur, ut inquam Christus ibidem salubria exempla praeberet, diuina et admiranda doceret inusitata atque stupenda miracula exhiberet, ut ibi in medio terrae nostram salutem operaretur, ibi nostrae seruitutis opprobrium tolleretur, ibi nostrae redemptionis pretium solueretur, quae tandem Dominum mortuum in se commendatum, sus- cepit et triduo custodiuit, dum ipse* inferni claustra petebat, portas aereas et vectes ferreos confringebat, diaboli potentiam destruebat, et sanctos, quos diu captiuos tenuerat, liberabat, quae denuo' ipsum Christiani sanctorum patrum qui eum verbis praedixerant' comitatum caterua exhibuit viuum reddidit gloriosum. in qua [M. 4 v] Deus ipse adhuc fuit quadraginta diebus cum resurrectionis gloria conuersatus, in qua suam praesentiam discipulis frequenter ostendit et se palpandum exhibuit et cum eadem vera carne quam ex matre virgine sumpserat, cum qua et in cruce mortem exsoluerat, se veraciter resurrexisse ostendit argumentis variis et expressit,' quae sanctos Christi Apostolos, Euangelistas, et Discipulos generauit, qui omnium quae Christus intrando, morando, et exeundo gesserat testes, '"rectores et gubernatores nouellae Ecclesiae, magistri ac^^ doctores nouellae fidei salutis existunt,'^ de qua Christus idem caelorum ac terrae dominus et inferni caelos ascendit, ac nostrae carnis substantiam in patris dextera^collocauit, et nobis patens iter ostendit quo caput debeant membra sequi, super quam se spiritus sanctus effudit et in ignis ac linguae forma et sonitu repentino corda credentium illustrauit, docuit, et firmauit, super quam idem Christus iterum est venturus et causas omnium auditurus, ad quam postremo sunt omnes qui fuerunt. sunt, et erunt homines aduenturi rationem de bonis 1 Fidei nostrae, M. 2 M. adds ostendebaiit here. 3 Ut ibi, M. ■< In manibus tretractarelur . . . lordanicis, M. 5 Collumbe apecie, M. 8 M. omits ipse. ' M. omits denuo. 8 Here M. adds figuris ostenderant et pure crediderant. 9 Expressis, M. 10 M. adds esseiit here. ' ' M. reads et for ac and omits existunt. " Dextram, M.