Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/836

This page needs to be proofread.

82 6 Dociuneiits et nialis actibus' reddituri et justum judicium audituri, ut illuc niali et reprobi tristes et inuiti compareant ubi redemptionis pretium utiliter est impensum, quod ipsi rebelles suis prauis operibus contempserunt, et illuc justi gaudentes et laeti conueniant ubi incarnati verbi mysteriura mirabiliter est ostensuni, quod ipsi obedientes fide et gratia susceperunt. Sed si sit qui consideret [P. 15] atque ploret. attendendum est a quibus nunc inuasa^ et occupata nostra praeclara hereditas detinetur, ab' hominibus utique sine Deo, sine lege, absque foedere, sine niisericordia, sine fide, ab-' hominibus spurcidis et immundis et omnis veritatis, puri- tatis, bonitatis, atque justitiae inimicis, hostibus crucis, blasphemis Dei,* persecutoribus nominis Christiani, uxorum abusoribus, masculorum con- cubitoribus. brutorum oppressoribus, naturae snbuersoribus, morum de- structoribus et virtutum, per praeceps currentibus atque ruentibus per nephanda scelera, per inaudita vitia et peccata, tanquam instrumenta diaboli, vasa Luciferi, templum nequitiae, habitatio Sathanae, seruati" ultionis judicio et aeternae damnationis incendio deputati ; quorum mens immunda," caro pudenda, vita coenosa,' verba illecebrosa, conuersatio foetida, omnis eorum cogitatio, voluntas, et intentio omni lubricitati dedita et omni spurcitiei'* obligata. Tales sunt qui nos de illis mundi finibus expulerunt et in hunc paruum terrae angulum fugauerunt atque cum nostro ac fidei nostrae opprobrio artauerunt et quasi immunda quis- quilia et omnium peripsema' projecerunt. Tales sunt qui locum Dei desolauerunt, ciuitatem sanctam matrem nostrae fidei comederunt. Tales sunt qui sanctorum sancta conculcant, loca veneranda in vastitate hostili deturbant atque molestant, templum polluunt, munda inficiunt et cor- rumpunt. Tales inquam sunt qui Hierusalem in pomorum custodiam posuerunt, in circuitu ejus Christianorum sanguinem effuderunt, carnes sanctorum terrae bestiis projecerunt, morticinia" seruorum Dei coeli volatilibus posuerunt. Tales vere sunt astuti in malo, ignorantes in bono, omni probitate carentes, prudentiam nisi in malis actibus non habentes. Et quia, Domine mi Rex, prae particibus tuis tuae domus nobilibus et prae consortibus tuis Christianorum Regibus Deus Deus tuus oleo laetitiae te perunxit, quia iniquitatem odisti et justitiam dilexisti, accingere potentissime gladio tuo super femur; praecede Moysi promissus angelus te praecedet ;" regna ejusden angeli protectio semper te custodiet et defendet, virga directionis, prudentiae scilicet ac veritatis, virga regni tui, justitiae videlicet et aequitatis, duces Moab percutiet et 'Actubus, M. 'In vasa, M. ^Ab M. omits.

  • M. here adds ct.

5 P. originally senialo. corrected to scniuli. « Inmunda, M., as elsewhere. ' Scenosa, M. s Spurcitie, M. 9 Peripsima, M. '» Morticina, M. II Here M. adds cl.