Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/837

This page needs to be proofread.

confringet. Sagittae namque [P. 16] acutae in corda inimicorum Regis populi sub te cadent. Obedienter igitur spiritum sanctum' audias, monitorem indubitanter suscipias, permissorem constanter retineas directorem, et utiliter procul dubio habebis defensorem. Explicit prima pars. Incipit secunda pars, quac est de quinque pracambulis ante inceptionem passagii ordinandis." [M. 5 r] Primum praeambulum et prima ordinatio ante passagium incipienda sunt ab inuocatione et imploratione auxilii et consilii Dei nostri, cujus proprie causa agitur³ in hac parte, quod scilicet orationes assidue per omnes mundi ecclesias fieri ordinentur, ut fidelium votis assiduis et orationum patrociniis ille cui parum est in multis vincere vel in paucis, Regis et suorum sequacium deuota corda perlustret, bonam voluntatem atque propositum sui spiritus infusione confirmet, sensus eorum ad videndum quid in dubiis eligendum, quid in agibilibus ex- equendum aperiat, ipsos in viam salutis dirigat, protectionem tribuat in aduersis, prosperitatem in bellis, coronam et gloriam in triumphis. Postremo cum oris cantico et mentis jubilo in Hierusalem, quae est ciuitas Dei summi, tribus tribus³ domini ad confitendum nomini Domini ascendamus, et in loco ubi steterunt pedes ejus deuotius adoremus, ubi possimus impendere cum gratiarum actionibus vocem laudis. Oratio namque justi assidua multum valet. Haec Pharaonem et currus et exercitum ejus, dum filios Israel a terrae promissae itinere cuperet reuocare, demersit in aquis vehementibus quasi plumbum. Haec Hiericuntinos hereditatis debitae filiis Israel tumidos detentores ac ciuitatem eorum validam atque fortem destruxit et diruit in momento. Ezechia Rege orante angelus Domini Assyriorum castra percussit et de ipsis plusquam centum octuaginta milia interfecit. Nicanor hostis validus Judaeorum, dum sacerdotes orationem ad Dominum praemisis- sent, cum toto suo exercitu" est consumptus, ita ut non remaneret nec unus qui factum posteris nuntiaret. Judas Machabaeus, ante bellum oratione praemissa, semper victoriam obtinebat. In bello autem quo orationem facere praetermisit legitur corruisse. Theodosius denique minor Graecos et orientis barbaras nationes non tantum violentia siue ferro, sed religione magis et deuotione atque orationibus superauit. 12 7 M. repeats sanctum. 2 Ordinandi, M. 3 Geritur, M. • Agilibus, M. 5 Sic P. and M. 6 Conficendum eius nomini ascendamus, M. 1 Autem, M. 10 8 Iecicontinos, apparently, M. (corrected from Ieciconticos). 9 Octoginta, M., which of course has Assiri. 10 Orationes, M. M. here adds penitus. 2 Vunc, apparently, M. as elsewhere.