Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/839

This page needs to be proofread.

a tempore quo pestis Sarracenica orta fuit fluxerunt anni circiter [P. 18] septingenti. Accepit autem principium anno Domini sex centesimo tricesimo nono quo tempore Hierusalem capta fuit per Humarum dis- cipulum et socium perfidi Machometi,³ orientem Imperatore Heraclio* gubernante; et tenuerunt eam annis CCCCLX. usque videlicet ad tem- pora Petri Heremitae, quibus capta fuit annis. scilicet anno Domini MXCIX. Nostri vero tenuerunt eam annis tantum LXXXVIII. Quibus elapsis, a Sarracenis iterum fuit capta anno Domini MCLXXXVII a quibus usque hodie detinetur. Et sic deducendo de primo ad ultimum, de doc. annis quibus pestis Sarracenica insurrexit fere DC. annis Hierusalem tenuit occupatam, nos vero LXXXVIII annis tantum, quibus tamen non sine bellis plurimis atque damnis. Quare haec autem nisi quia Deus in terra" non sustinet peccatores. Peccatum enim undique inundabat, et sanguis sanguinem contingebat. A planta namque pedis usque ad verticem non erat ibi sanitas, ut 13 ex historiis ultramarinis legitur et habetur. In Praelatis" deformiter apparebat negligentia, auaritia, pompa, et vanitas, in clero lasciuia morum et vitae ac multiplex inhonestas. In populo lapsus 15 carnis et in multis criminibus super- abundans iniquitas. Defecerat in religiosis reuerentia ad Praelatos, obedientia ad majores, et obseruantiarum regularitas. Non erat in mulieribus quibuscunque verecundia, pudor, aut castitas. Perierat in principibus et judicibus judicii veritas et justitiae censura et aequitas in tantum quod terra illa sancta in ventre suae quietis talia tenere non potuit abortiua, sed more maris corpora foetida et corrupta in vitiis, mortua in peccatis, extra se cum execratione in mundum euomuit uni- uersum. Quis potest ergo credere vel" sperare quod Deus concederet peccatoribus terram illam, de qua, ut ex praedictis patet, semper detur- bauit, abegit, et repulit peccatores? Sed si quis diceret: "Numquid non ipsi sunt peccatores, imo 18 plusquam peccatores, infideles, abominabiles, et crudeles, qui istam sanctitudinem detinent occupatam, et ipsam in 1 Accepi, M. 16 2 Figures in M. here as elsewhere. 3 Macometi, M. • Oraclio, M. 5 CCCLX, M. 6 Tacta fuit a nostris, M. 14. M. 8 Dec. annis Ierusalem, M., omitting all the rest of this clause; dec. and doc. are both corruptions of dcc, i. e.. 700. 9 M. omits annis. 10 M. adds tenuimus here. 11 M. adds illa here. 12 M. omits ad. 13 Et for ut. M. Platis, M. (without sign of contraction). 15 Luxus. M. 16 Indicibus et principibus, M. 17 Aut, M. 18 Numquid isti non sunt peccatores, immo, etc., M. AM. HIST. REV., VOL. XI.—54.