Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/840

This page needs to be proofread.

830 Documents opprobrium nominis Christiani tanto tempore tenuerunt? Certe scio ipsos esse iniquos,' immundos, ac plusquam dici posset sceleratos² et injustos. Sed considerandum, plangendum, atque dolendum quod tanta fuerunt scelera et peccata utriusque status, gradus, et sexus populi³ ut a nobis haereditatem illam abstulerit et illis tradiderit tanto* concul- candam et tantis ab hominibus defendendam. Nec tamen debet aliquis sani capitis aestimare quod [P. 19] peccata nostra superent et excedant peccata illius abominabilis populi et peruersi. Nam ab initio seculi non extitit populus tam nephandus. Sed causa est quia scimus quod magis laedit leuis injuria domestici et amici quam offensa maxima inimici. Sic enim ait psalmista; si inimicus meus maledixisset mihi,' sustinuissem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscon- dissem me forsitan ab eo. Tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu. Quid ergo? Quid ergo? Sanctificamini qui fertis vasa Domini, id est, qui recipitis et fertis in humero vas vasorum, videlicet signum crucis, in quo fuit liquor unctionis nostræ salutis, antidotum nostrae reconciliationis positum et effusum; ne scilicet in eo signo quod assumitis et portatis in memoriam dominicae passionis et ad vindicandum op- probrium nominis Christiani et fidei ipsum Christum contingat denuo peccatis et criminibus, non jam a Judaeis aemulis et paganis, sed ab amicis et domesticis crudelius crucifigi. Secundum ad quod transeuntes ad istud passagium se debeant ordi- nare est disciplina assidua militaris. Vegetius autem de re militari [M. 6 r] ponit tria quae ad ipsam disciplinam militarem judicat expedire ut sic finis intentus obtineatur in bellis, victoria scilicet et triumphus. Dicit ergo sic: Nulla enim alia re videmus populum Romanuni orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio et usu militiae, mihi imponere silentium judicaui. Victoriae enim quas obtinuistis, Domine mi Rex, et praelia quae gessistis vos doctorem expertum faciunt et magistrum. De disciplina autem castrorum aliquid cupio ad memoriam reducere, non docere. ° Castra secundum Isidorum a castrando sunt dicta. Omnis enim immoderata quies, omnis otiositas, omnis excessus cibariorum, omnis occimacio" et delicatio nutrimenti, omnis actus venereus, et omnia breuiter quae milites possent somnolentos, delicatos, molles, aut lentos 'Iniquos esse, M. 2 M. here adds homines. M. here adds Christiani. ♦M. here adds tempore. 5 M. here adds dici. 6 M. omits cst. Michi, M., as often elsewhere (so M. of course reads nichil for nihil). 8 Here M. adds disciplina castrorum usuque militie. De armorum exercitio, continuing et usu militari michi imponere (as in text). 9 Et, M. (for de). 10 Dicere, M., which of course reads Y'sidorum. Accuracio, M.