Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/113

This page does not need to be proofread.

Book hi.] THE MISCELLANIES. 99 quiclem usque ad umbillcum esse artis divinioris ; quse autem subter, minoris ; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidlnantur. Adver- santur autem Cliristo quoque, qui dixit Pharisasis, eumdem Deum et " internum " nostrum et *' externum " fecisse liomi- nem.^ Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Qaidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est " adversarios" et repugnantes, dicunt quod Deus quidem universorum noster est natura pater, et omnia qusecunque fecit, bona sunt ; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit : quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hie dixit: "Non moechaberis :" nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus respon- derimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus : si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque f uit alicujus mali effector ; una enim cum malo arbor quoque interimitur : aut si est malum ac con- sistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quae data sunt, pras- cepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quaa sunt hujusmodi, bona an mala? et. si fuerit quidem malum praeceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dis- solvat, quod quidem non potest fieri ; sin autem bonum, cum bonis adversentur pr^ceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soli cen- sent esse parendum, odio habere, et maledictis" insequi pro- hibuit : et, " Cum adversario," inquit, " vadens, ejus amicus conare discedere." ^ Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem^ adversantes adversario : aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero ? an nescitis, 1 Luke xi. 40. 2 ^^att. v. 25 ; JLuke xii. 58.