Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/114

This page does not need to be proofread.

100 THE MISCELLANIES. [Book iii.

viri egregil (loquor enim tanqnam prassentibus), quod cum prteceptis, quae se recte habent, pugnantes, propriae saluti resistitis? Non enim ea, quae sunt utiliter ecllcta, sed vos ipsos evcritis. Et Dominus : "Luceant" quidem, inquit, "bona vestra opera:"[1] vos autem libidines et intemperan- tias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legisla- toris praecepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem : " Non moecliaberis ;" et hoc : " Stuprum puero non inferos," et quaecunque ad continentiam conferunt, dissolvere con- amini, propter vestram intemperantiam : non dissolvitis autem, quae ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme aestatem faciatis : neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere ? Cur vero non omnibus praeceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; "Cres- cite et multiplicamini,"[2] oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cum dixit: "Dedi vobis omnia ad ves- cendum"[3] et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente : " Oculum pro oculo,"[4] oportuit vos decerta- tionem contraria non rependere decertatione. Et cum furem jusserit reddere " quadruplum,"[5] oportuit vos furl aliquid etiam addere. Rursus vero similiter, cum praecepto: "Diliges Deum tuum ex toto corde tuo,"[6] repugnetis, opor- tuit nec universorum quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixerit : "Non facies sculptile neque fusile,"[7] conse- quens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistitis ; quae sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini ? Quomodo autem non sentitis vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis ; si quidem id fit, quod hie vult ; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis pro- pheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quae alle- gorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta

  1. Matt. V. 16.
  2. Gen i. 23, ix. 1.
  3. Gen. i. 29, ix. 2, 3.
  4. Ex. xxi. 24.
  5. Ex. xxii. 1.
  6. Deut. vi. 5.
  7. Deut. xxvii. 15.