Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/126

This page does not need to be proofread.

112 THE MISCELLANIES. [Book hi. regnum coelorum seipsiim castrare " ^ ab omnl cupiditate, et

  • • emunclare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum

Deo viventi." ^ Qui autem propter odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari deslderant, indocti sunt et impii, et absque ratione contlnentes, sicut ali^ gentes plurimge. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt ; sed aliqui quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt ; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt ; credunt enim esse regenerationem : aliqui autem colunt Heculem et Panem. Qui autem ex Indis vocantur ^ejuLvol, hoc est, venerandi, nudi totam vitam tran- sigunt : ii veritatem exercent, et futura prsedicunt, et colunt quamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistas, nee qui dicuntur ^6/xvoLj utuntur mulieribus, hoc enim prseter naturam et iniquum esse existimant ; qua de causa seipsos castos conser- vant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qu^ dicuntur ^€/jLvaij hoc est, venerandce. Videntur autem observare coeles- tia, et per eorum significationem qusedam futura prasdicere. CAPUT VIII. LOCA S. SCRIPTUK^ AB H^RETICIS IN VITUPERIUM MATRI- MONII ADDUCTA EXPLICAT ; ET PRIMO VERBA APOS- TOLI ROM. VI. 14, AB H^RETICORUM PERVERSA INTERPRETATIONE VINDICAT. QuONiAM autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas dctorquentes, titillanti suas voluptati eas suffragari existimant ; tum prsecipue illam quoque : " Pec- catum enim vestri non dominabitur ; non estis enim sub lege, sed sub gratia;"^ et aliquas alias hujusmodi, quarum post hgec non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum argumentum ■ 1 Matt. xix. 12. 2 Heb. ix. 14. - Rom. vi. 14.