Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/127

This page does not need to be proofread.

Book III.] THE MISCELLANIES. 113 perfrlngamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quae prsedictae clictioni subjungit, intentati criminis afferet solu- tionem : " Quid ergo ? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit." ^ Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelli- gunt ergo, ut videtur, quod " omnes nos oportet manifestari ante tribunal Cliristi, ut referat unusquisque per corpus ea qu^ fecit, sive bonum, sive malum :" ^ ut quae per corpus fecit aliquis, recipiat. " Quare si quis est in Christo, nova creatura est," nee amplius peccatis dedita : " Vetera praete- rierunt," vitam antiquam exuimus : " Ecce enim nova facta sunt," ^ castitas ex f ornicatione, et continentia ex inconti- nentia, justitia ex injustitia. " Quae est enim participatio justitias et injustitiae ? aut quae luci cum tenebris societas ? quae est autem conventio Christo cum Belial ? quae pars est fideli cum infideli ? quae est autem consensio templo Dei cum idolis ? * Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei." ^ CAPUT IX. DICTUM CHRISTI AD SALOMEN EXPONIT, QUOD TANQUAM IN VITUPERIUM NUPTIARUM PROLATUM H^RETICI ALLEGABANT. Qui autem Dei creature resistunt per speciosam illam con- tinentiam, ilia quoque dicunt, quae ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus : habentur autem, ut existimo, in Evangelic secundum iEgyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem : " Veni ad dissolvendum opera feminae ; " feminae quidem, cupiditatis ; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint ? Desiit haec administratio ? Non dixerint : manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus ; revera enim opera dissolvit 1 Rom. vi. 15. 2 2 Cor. v. 10. ^ 2 Cor. v. 16, 17. 4 2 Cor. vi. 14, 15, 16. ^ 9 Cor. vii. 1. CLEM. — VOL. II. II