Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/130

This page does not need to be proofread.

116 THE MISCELLANIES. [Book iii. CAPUT X. QuiNAM sunt autem illi " duo et tres, qui congregaiitur in nomine Domini, in " quorum "medio " est Dominus?^ annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreare liberos, propter earn, quae est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, "maneat," inquit Apostolus, absque uxore " ut ego."^ Qui- dam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum plu- ribus quidem esse Creatorem ac prsesidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ita habet : sed est quklem etiam cum iis, qui honeste ac moderate in matri- monio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium : est autem etiam cum eo, qui secundum logon, sen rationem, fuit continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio : caro autem at anima et spiritus, alia ratione. Forte autem et vocationem et elec- tionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta : cum quibus est, quae omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animse naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quae sunt conve- nientia, odio autem habet ea, quae laedunt, sicut jubent mandata : " Benedices " enim, inquit, " benedicenti, et male- dices maledicenti." Quando autem his, ira scilicet et cupi- ditate, superior factus, et creaturae amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiae habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerity simplici hac in parte judicio utens, et vere spiri- talis factus, nee earum, quae ex ira et cupiditate procedunt, >cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso 1 Matt, xviii. 20. ^ 1 Cor. vii. 7.