Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/133

This page does not need to be proofread.

Book iii.] THE MISCELLANIES. 119

sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrmnpantur sensus vestri a simplicitate, quae in Christo est,"[1] pie admoduni et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus : "Charissimi, iuquit, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes liabentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominuni ignorantiam ; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed ut servi Dei."[2] Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos : " Qui mortui sumus pec- cato, quomodo adliuc vivemus in ipso? Quoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,"[3] usque ad illud : " Xeque exhibete membra vestra, arma injus- titiae peccato."[4] Atque adeo cum in liunc locum devenerim, videor mihi non esse praetermissurus, quin notem, quod eum- dem Deum per legem et prophetas et Evangelium praedicet Apostolus. Illud enim: "Non concupisces," quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Eomanos, sciens esse unum cum, qui preedicavit per legem et proplietas, Pa- trem, et qui per ipsuni est annuntiatus. Dicit enim : "Quid dicemus ? Lex estne peccatum ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cog- novissem, nisi lex diceret : Non concupisces.'[5] Quod si ii, qui sunt diversae sententiae, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, qua? deinceps sequuntur : "Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum ; "[6] legant ea, quae prius dicta sunt; et ea, quae consequuntur. Prius enim dixit : "Sed inhabitans in me peccatum;" propter quod consentaneum erat dicere illud : "Non habitat in carne mea bonum."[7] Consequenter subjunxit : "Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:" quod "repugnans," inquit, "legi" Dei et "men- tis meae, captivat me in lege peccati, quae est in membris

  1. 2 Cor. xi. 3.
  2. 1 Pet. ii. 11. 12, 15, 16.
  3. Rom. vi. 2, 6.
  4. Rom. vi. 13.
  5. Rom. vii. 7.
  6. Rom. vii. 18.
  7. Rom. vii. 17.