Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/134

This page does not need to be proofread.

120 THE MISCELLANIES. [Book hi. ineis. Miser ego homo, quis me llberabit de corpore mortis hujus ? " ^ Et rursus (nunquam enim quovis modo juvaiido defatigatur) non veretm' veluti concludere : " Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et mortis :" quoniam " per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut jus- tificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum." ^ Praster hsec adhuc declarans ea, qu^ prius dicta sunt, exclamat : " Corpus qui- dem mortuum propter peccatum : " significans id non esse templum, sed sepulcrum animo3. Quando enim sanctifi- catum fuerit Deo, " Spiritus ejus," infert, " qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis." ^ Rursus itaque voluptarios increpans, ilia adjicit : " Prudentia enim carnis, mors ; quoniam qui ex carne vivunt, ea, quse sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne," non ut quidam decernunt, ^^ Deo pla- cere non possunt," sed ut prius diximus. Deinde ut eos dis- tinguat, dicit Ecclesise : " Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei liabitat in vobis. Si quis autem spiritum Ohristi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vivitis, estis morituri : si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei." Et adversus nobilitatem et ad- versus liber^atem, quge exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversse sentential, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens : " Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater ; " * hoc est, ad hoc accepimus, ut cog- noscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat ut pater, et timorem minatur. 1 Rom. vii. 20, 23, 24. ^ Rom. viii. 2, 3, 4. 3 Rom. viii. 10, 11. ^ Rom. viii. 5, 6, 7, 8, 9, 10, 12, 13, 14, 15.