Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/135

This page does not need to be proofread.

Book iil] THE MISCELLANIES. 121 CAPUT Xl'I. VERBA APOSTOLI 1 COR. VII. 5, 39, 40, ALIAQUE S. SCRIP- TURE LOCA EODEM SPECTANTIA EXPLICAT. Quod autem " ex consensu ad tempus orationi vacat " conjugium, doctrina est continentias. Adjecit eniin illud quidem, " ex consensu," ne quis dissolveret matrimonium ; " ad tempus autem," ^ ne, dum ex necessitate exercet con- tinentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alien um concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore gerere existimat, quod virginem alat, recte earn dicit esse nuptum daturum. Yerum unusquisque, tarn is qui castitatem delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo pro- posito firmiter debet perseverare, nee in deterius deflectere. Si enim vitse suae institutum augere ac intendere poterit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ita etiam matri- monium propria munera et ministeria, quje ad Dominnm pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providen- tiam in domo communi ostenderit. Ac proinde, "episcopos," inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesise prgsesse sint meditati. " Urusquisque" ergo, "in quo vocatus est " ^ opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria : " Nam quae sub viro est mulier," inquit, " viventi viro alligata est lege," ^ et quae sequuntur. Et rursus : " Mulier est alligata, quandiu dvit vir ejus ; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia." * Sed in priore quidem particula, " mor- 1 1 Cor. vii. 5. 2 i Cor. vii. 24. 3 Rom. vii. 2. -» 1 Cor. vii. 39, 40.