Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/137

This page does not need to be proofread.

Book iil] THE MISCELLANIES. 123 Deum clixitj qui articuli praemissione, nempc o 0eo? dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjuiigitur : "Et rursus simul convenite propter Satanam," ^ in eum finem dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non eiiim penitus repellit na- turae appetitiones, qui fit ad tempus, consensus : per quern rursus inducit Apostolus conjugationem matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed no subjugetur intemperantise, fornicationi, et diabolo. Distin- guit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, " Veterem " quidem " virum," legem ; ^' novum " autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei : sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam banc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit propter liberorum prdcreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix : et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam se- cundi concedit matrimonii : nam liic quoque non peccat quidem ex Testaraento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vit^e perfectionem, qua3 agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, earn, quas est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret oeconomiae, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nee eum, qui ex conjugali surglt cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia : non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram prsediceret regenerationem, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis genera- tione abliorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, 1 1 Cor. vii. 5.