Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/139

This page does not need to be proofread.

Book hi.] THE MISCELLANIES. 125 abstinere a cibis, quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem,^ quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cum gratiarum actione. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem ? " ^ Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim : " Bonum est carnem non comedere, nee vinum bibere, si quis comedat per offen- diculum." ^ Et : " Bonum est manere sicut ego." ^ Sed et qui utitur, '- cum gratiarum actione," ^ et qui rursus non utitur, ipse quoque ^' cum gratiarum actione," et cum moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epis- tolse, qu£e moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia prascepta contineant, nusquam honestum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt : sed legis cum Evangelio servantes convenien- tiam, utrumque admittunt : et eum, qui Deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio ; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum " vocatus est unusquisque " inoffense et perfecte eligens. " Et erat terra Jacob laudata supra omnem terram," ^ inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationem, in eam dicens interitum cadere, eamque perire : et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris : " Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et aerugo demolitur ; " ^ nee erubescit his addere ea, quae dicit propheta : *' Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet."'^ Sed neque nos contradicimus Scripturge, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, prsedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum eos hortatur, qui solum opibus abundare, 1 1 Tim. iv. 1, 2, 3, 4, 5. 2 jjom. xiv. 21. 3 i Cor. vii. 8. 4 Rom. xiv. 19. ^ Sophon. iii. 19. « Matt. vi. 19. 7 Isa. 1. 9.