Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/148

This page does not need to be proofread.

134 THE MISCELLANIES. [Book hi. animale ; quoniam homo, inqulunt, operam dans veneri, " as- similatus est jumentis.""^ Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, allena inire voliierit, tunc revera, qui talis est, e£fe- ratur : " Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui."^ Quod si dicat serpentem, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo per- suasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non f uissent : rursus vituperatur creatio, ut quse rationis expertium animan- tium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati f uere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreatio- nem ; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cum adhuc essent juvenes ; justum quidem est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatem : sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam cs- sentiaB, per quam naturae, per quam angeli, per quam potes- tates, per quam animse, per quam prgecepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. " Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni ; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet," ^ quod unxit animam et uniit spiritui. Quomodo autem, quse est in Ecclesia nostra, oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Eccle- sise, in carne quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinge causa? informem et incorpoream ? " Arbor enim vitse," inquit propheta, " est in bono desiderio,"* docens bona et munda desideria, quse sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cum uxore in matrimonio consuetudinem, quse dicta est " cognitio," esse peccatum : eam quippe indicari ex esu ^' ligni boni et mali," ^ per significationem hujus vocabuli " cognovit,"^ quse mandati transgressionem notat. Si autem hoc ita est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitse. Potest ergo honestum ac mode- ratum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matri- 1 Ps. xlviii. 13, 21. 2 jer, ^. g^ 3 jga. xl. 6, 7, 8.

  • Prov. xiij. 12. ^ Gen. iii. 5. ^ Gen. iv. 1.