Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/149

This page does not need to be proofread.

Book III.] THE MISCELLANIES. 135 monio ; et hoc est lignum " cognitlonis" si non transgredi- amur leges matrimonii. Quid vero ? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus curavit ab affectionibus ? Neque vero si esset caro inimica animse, inimicam per sani- tatis restitutionem adversus ipsam muniisset. " Hoc autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem." ^ Pecca- tum eninij cum sit " corruptio/' non potest habere societatem cum " incorruptione," qu^ est justitia. " Adeo stulti/' inquit, "estis? cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini."^ CAPUT XVIIL DUAS EXTREMAS OPINIONES ESSE VITANDAS : PRIMAM ILLORUM QUI CREATORIS ODIO A NUPTIIS ABSTINENT; ALTERAM ILLORUM QUI HINC OCCASIONEM ARRIPIUNT NEFARIIS LIBIDINIBUS INDULGENDI. JuSTiTiAM ergo et salutis harmoniam, qua3 est veneranda firmaque, alii quidem, nt ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cum quavis impietate suscipientes continentiam; cum pie liceret castitatem, quse secundum sanam regulam instituitur, eligere : gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo autem odio crea- turam, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio ; est enim creatus mundus, creata est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, re vera " effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes ; " ^ ut qui et ipsi contineri non possint, et proxi- mis suis persuadeant ut dent operam voluptati; infeliciter illas audientes Scripturas : " Qu^ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium." * Propter eos idem pro- pheta dicit, nobis consulens : " Ne ambulaveris in via cum 1 1 Cor. XV. 50. 2 Q^i^ iii^ 3^ 3 jer. v. 8. * Prov. i. 14.