Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/254

This page has been proofread, but needs to be validated.
250
THE INSTRUCTOR.
[Book ii.

intemperantiæ, ejusque constantem tolerantiam, vocans "humeros insipientium." Quocirca, "Amove a servis tuis spes inanes, et indecoras," inquit, "cupiditates averte a me. Ventris appetitio et coitus ne me apprehendant."[1] Longe ergo sunt arcenda multifaria insidiatorum maleficia; non ad solam enim Cratetis Peram, sed etiam ad nostram civitatem non navigat stultus parasitus, nec scortator libidinosus, qui posteriori delectatur parte: non dolosa meretrix, nec ulla ejusmodi alia voluptatis bellua. Multa ergo nobis per totam vitam seminetur, quæ bona sit et honesta, occupatio. In summa ergo, vel jungi matrimonio, vel omnino a matrimonio purum esse oportet; in quæstione enim id versatur, et hoc a nobis declaratum est in libro De continentia. Quod si hoc ipsum, an ducenda sit uxor, veniat in considerationem: quomodo libere permittetur, quemadmodum nutrimento, ita etiam coitu semper uti, tanquam re necessaria? Ex eo ergo videri possunt nervi tanquam stamina distrahi, et in vehementi congressus intensione disrumpi. Jam vero offundit etiam caliginem sensibus, et vires enervat. Patet hoc et in animantibus rationis expertibus, et in iis, quæ in exercitatione versantur, corporibus; quorum hi quidem, qui abstinent, in certaminibus superant adversarios; illa vero a coitu abducta circumaguntur, et tantum non trahuntur, omnibus viribus et omni impetu tandem quasi enervata. "Parvam epilepsiam" dicebat "coitum" sophista Abderites morbum immedicabilem existimans. Annon enim consequuntur resolutiones, quæ exinanitionis ejusque, quod abscedit, magnitudini ascribuntur? "homo enim ex homine nascitur et evellitur." Vide damni magnitudinem: totus homo per exinanitionem coitus abstrahitur. Dicit enim: "Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea."[2] Homo ergo tantum exinanitur semine, quantus videtur corpore; est enim generationis initium id, quod recedit: quin etiam conturbat ebullitio materiæ et compagem corporis labefactat et commovet. Lepide ergo ille, qui interroganti, "Quomodo adhuc se haberet ad res vencreas," respondit: "Bona verba, quæso: ego vero lubentissime isthinc, tanquam ab agresti et insano domino, profugi."

  1. Ecclus. xxiii. 4, 5, 6.
  2. Gen. ii. 23.