Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/255

This page has been proofread, but needs to be validated.
Book ii.]
THE INSTRUCTOR.
251

Verum concedatur quidem et admittatur matrimonium: vult enim Dominus humanum genus repleri; sed non dicit, Estote libidinosi: nec vos, tanquam ad coitum natos, voluit esse deditos voluptati. Pudore autem nos afficiat Pædagogus, clamans per Ezechielem: "Circumcidamini fornicationem vestram." Aliquod tempus ad seminandum opportunum habent quoque rationis expertia animantia. Aliter autem coire, quam ad liberorum procreationem, est facere injuriam naturæ; qua quidem oportet magistra, quas prudenter introducit temporis commoditates, diligenter observare, senectutem, inquam, et puerilem ætatem. His enim nondum concessit, illos autem non vult amplius uxores ducere. Sed non vult homines semper dare operam matrimonio. Matrimonium autem est filiorum procreationis appetitio, non inordinata seminis excretio, quæ est et præter leges et a ratione aliena. Secundum naturam autem nobis vita universa processerit, si et ab initio cupiditates contineamus, et hominum genus, quod ex divina providentia nascitur, improbis et malitiosis non tollamus artibus: eæ enim, ut fornicationem celent, exitialia medicamenta adhibentes, quæ prorsus in perniciem ducunt, simul cum fetu omnem humanitatem perdunt. Cæterum, quibus uxores ducere concessum est, iis Pædagogo opus fuerit, ut non interdiu mystica naturæ celebrentur orgia, nec ut aliquis ex ecclesia, verbi gratia, aut ex foro mane rediens, galli more coeat, quando orationis, et lectionis, et eorum quæ interdiu facere convenit, operum tempus est. Vespere autem oportet post convivium quiescere, et post gratiarum actionem, quæ fit Deo pro bonis quæ percepimus. Non semper autem concedit tempus natura, ut peragatur congressus matrimonii; est enim eo desiderabilior conjunctio, quo diuturnior. Neque vero noctu, tanquam in tenebris, immodeste sese ac imtemperanter gerere oportet, sed verecundia, ut quæ sit lux rationis, in animo est includenda. Nihil enim a Penelope telam texente differemus, si interdiu quidem texamus dogmata temperantiæ; noctu autem ea resolvamus, cum in cubile venerimus. Si enim honestatem exercere oportet, multo magis tuæ uxori honestas est ostendenda, inhonestas vitando conjunctiones: et quod caste cum proximis verseris, fide