Page:Chronicles of the Picts, chronicles of the Scots, and other early memorials of Scottish history.djvu/216

This page has been proofread, but needs to be validated.
8
THE PICTISH CHRONICLE.

Castaiitin filius Wrguist xxxv. annis regnavit.

Unuist filius Wrguist xij. annis regnavit.

Drest filius Constantini, et Talorgen filius Wthoil iij annis conreguaverunt.

Uven filius Vnuist iij. annis regnavit.

Wrad filius Bargoit iii. et,

Bred uno anno regnaverunt.


Kinadius igitur filius Alpini, primus Scottorum, rexit feliciter istam annis xvi. Pictaviam. Pictavia autem a Pictis est nominata; quos, ut diximus, Cinadius delevit. Deus enim eos pro nierito sue malitie alienos ac otiosos hereditate dignatus est facere : quia illi non solum Domini missam ac preceptum spreverunt; sed et in jure equitatis aliis equi parari noluerunt. Iste vero, biennio antequam veniret Pictaviam, Dalriete regnum suscepit. Septimo anno regni sui, reliquias Sancti Columbe transportavit ad ecclesiam quam construxit, et invasit sexies Saxoniam; et concremavit Dunbarre atque Marios usurpata. Britanni autem concremaverunt Dubblain, atque Danari vastaverunt Pictaviam, ad Cluanan et Duncalden. Mortuus est tandem tumore ani, idus Februarii feria tertia in palacio Fothuirtabaicht.

Dunevaldus, frater ejus, tenuit idem regnum iiii. annis. In hujus tempore, jura ac leges regni Edi filii Ecdach fecerunt Goedeli cum rege suo in Fothiurthabaicth. Obiit in palacio Cinn Belachoir idus Aprilis.


Constantinus filius Cinadi regnavit annis xvi.Primo ejus anno Maelsechnaill rex Hibernensium obiit; et Aed filius Niel tenuit regnum ; ac post duos annos vastavit Amlaib, cum gentibus suis, Pictaviam, et habitauit earn, a kalendis Januarii usque ad festum Sancti Patricii. Tertio iterum anno Amlaib, trahens centum, a Constantino occisus est. Pavlo post ab eo bello in xiiij. ejus facto in Dolair inter Danarios et Scottos, occisi sunt Scoti co Achcochlam. Normanni annum integrum degerunt in Pictavia.