Page:Chronicles of the Picts, chronicles of the Scots, and other early memorials of Scottish history.djvu/217

This page needs to be proofread.
THE PICTISH CHRONICLE.
9

Edus tenuit idem i. anno. Ejus etiam brevitas nil his- torie memorabile commendavit ; sed in civitate Nrurim est occisus.

Eochodius autem filius Run regis Britannorum, nepos Cinadei ex filia, regnavit annis xi. Licet Ciricium filium alii dicunt hie regnasse ; eo quod alumpnus ordinatorque Eoch- odio fiebat. Cujus secundo anno Aed filius Neil moritur ; ac in ix. ejus anno, in ipso die Cirici, eclipsis solis facta est. Eochodius, cum alumpno suo, expulsus est nunc de regno.

Donivaldus filius Constantini tenuit regnum xi. annos. Normanni tunc vastaverunt Pictaviam. In hujus regno bel- lum est factum Innisibsolian, inter Danarios et Scottos : Scotti habuerunt victoriam. Opidum Fother occisum est a gentibus.

Constantinus filius Edii tenuit regnum xl. annos. Cujus tertio anno Normanni predaverunt Duncalden, omnemque Albaniam. In sequenti utique anno occisi sunt in Sraith- h'erni Normanni, ac in vi. anno Constantinus rex, et Cel- lachus episcopus, leges discipHnasque fidei, atque jura ecclesianun ewangeliorumque, pariter cum Scottis in colle credulitatis, prope regali civitati Scoan devoverunt cus- todiri. Ab hoc die collis hoc meruit nomen, id est, collis credulitatis. Et in suo octavo anno cecidit excelsissimus rex Hibernensium et archiepiscopus, apud Laignechos, id est, Cormace filius Culemian. Et mortui sunt in tempore hujus, Doneualdus rex Britannorum, et Duuenaldus filius Ede rex eligitur; et Flann filius Maelsethnaill, et Niall filius Ede, qui regnavit tribus annis post Flann, etc. Bellum Tinemore factum est in xviii. anno inter Constantinum et Regnall, et Scotti habuerunt victoriam. Et bellum Duin- brunde in xxxiiij. ejus anno ubi cecidit filius Constantini. Et post imum annum mortuus est Dubucan filius Indrech- taig, mormair Oengusa. Adalstan filius Advar rig Saxan, et Eochaid filius Alpini, mortui sunt. Et in senectute decrepi- tus baculum cepit, et Domino servivit : et regnum mandavit Mael filio Domnail.