Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/131

This page has been proofread, but needs to be validated.
Versio Latina.
3

conversari, ut jam tunc in ipsis initiis perfectorum posset numero deputari. Amabat abstinentiam in cibo & potu; erat autem multùm occupatus in vigiliis, & orationibus crebris. Sustinebat præterea assiduas corporis infirmitates. Sed quo malis præsentibus duriiis premebatur, eo vehementius ad asternam vitam anhelabat. Tum vero intelligebat pontifex, qui eo tempore sedem tenebat apostolicam, quibus virtutum gradibus Gregorius ad alta conscenderet: cum igitur abstraxit ex monasterio, adscivitque in suum adjutorium cùm in ordine diaconi primum ilium constituerat. Tum verò factum est quodam tempore, quòd usu venit quam sæpissime, ut Anglici quidam mercatores merces Romam asportarent. Transibat tum beatus Gregorius per plateas, illorum ut inspiceret mercimonia; viditque inter homines pueros venales positos, lactei corporis, ac venusti vultûs, capillos quoque præcipui candoris habentes. Gregorius ergo, cùm puerorum formam adspexisset, rogabat statim ex quanam essent gente adducti? Tum dictum est illi, esse eos ex Anglia profectos; præterea esse istius gentis homines simili venustate. Rogabat autem posthac Gregorius, essentne istius gentis homines Ethnici an Christiani? Dictum est, Ethnicos esse. Gregorius tum ex intimo corde trahebat longa suspiria, dicebatque, Proli dolor! vultûs adeo candidi homines nigro subjici Diabolo! Rogabat deinde Gregorius, quo nomine gentis istius populus, ex qua venerunt, insigniretur. Refponsum verò tum est ei, Anglos esse nominatos. Recte tum is, Angli vocantur, vultus enim habent Angelicos. Tales etiam, sequum eft, in cœlis Angelorum comites fieri. Ultra percontatus est Gregorius, quonam ea Provincia nomine diceretur, ex qua pueri suissent allati? Annuntiatum est igitur illi, quod Provinciales isti