Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/132

This page has been proofread, but needs to be validated.
4
Hom. Angl. Saxonicæ

Deiri vocarentur. Respondit Gregorius, bene quidem Deiri vocantur, quoniam de ira Dei eruti sunt, & ad misericordiam Christi conversi. Jam verò est iterum percontatus, quo demum nomine provinciæ Rex istius appellaretur? Eique fuit responsum, quod rex appellaretur Ælle. Verbis igitur suis Gregorius nomini allusit, ac dixit. Oportet tum ibi in ea gente Alleluia decantari, ad laudes Omnipotentis Creatoris. Continuò autem Gregorius apostolicæ sedis Papam adiit, eum verò rogavit suppliciter, ut Anglicæ genti doctores quosdam mittendos curaret, qui Dei auxilio ad Christum eos converterent. Dixitque præterea etiam ipsum se ad istud opus perficiendum esse quàm paratissimum, si Papæ saltem istud placeret: sed permittere id Pontifici non liceret, etiamsi vellet quàm maximè. Permittendum enim id nequaquam erat a civibus Romanis, virum ita celebrem, doctorem eousque instructum, civitatem omnino relinquere, & peregrinationem suscipere tam longinquam. Factum est autem deinceps, ut immanis pestis Genti Romanæ immineret, & in primis Papam ipsum Pelagium invaderet, sine mora etiam ilium extingueret. Verùm enim verò post istius Papæ obitum tanta populi strages ingruit, ut undequaque per civitatem ædes starent vacuæ, sine incolis. Non autem oportebat urbem Romanam Papa diu carere. Universus igitur populus beatum Gregorium ad istam dignitatem unanimiter elegerunt, eo interim totis viribus renitente. Misit tum Gregorius ad Cæfarem Mauricium literas, cujus filium ex lavacro sacro susceperat, eumque obtestatus est multis precibus, ut populo nunquam permitteret, is ut ad tantæ dignitatis gloriam exaltaretur: verebatur ením , ne majestate secularis gloriæ, quam ipse prius abjecerat, aliquando iterum seduceretur. Cæsaris autem nobilis Præfectus