Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/133

This page has been proofread, but needs to be validated.
Versio Latina.
5

Germanus literas istas intercepit, ac laceravit. Postea verò annunciavit Cæsari, universum populum Pontificem sibi Gregorium elegisse. Mauricius igitur Cæsar Deo gratias egit, eumque jussit consecrari. Gregorius autem fugam arripit, & abdidit sese in spelunca. Populus autem apprehenderunt eum, & ad Petri ecclesiam deduxerunt, ibi ut Papa consecraretur. Deinde Gregorius, ipsius ante consecrationem, ad Populum Romanum de imminente Mortalitate, hujusmodi verbis orationem habuit.

[1]Oratio S. GREGORII ad Plebem
de Mortalitate.

"O Portet, fratres carissimi, ut flagella Dei, quæ metuere ventura debuimus, saltem præsentia & experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, & cordis nostri duritiam ipsa jam quam patimur pœna dissolvat. [[2]Ut enim, Propheta teste, prædictum est: Pervenit gladius usque ad animam.] Ecce enim cuncta plebs cælestis irat mucrone percutitur, & repentina singuli cæde vastantur. Nec languor mortem prævenit, sed & languoris moras, ut cernitis, mors ipsa præcurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta pœnitentiæ convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti judicis pervenit, cui non vacat flere quod

[] Quæ Uncis hisce includuntur Homil. Angl. Sax. non agnoscit.

  1. Quam hic Orationem Gregorii exhibemus, ex Edit. Op. Greg. Benedict. Tom. i. ad sin. tota est descripta: sed notandum, Homilistam Saxonicum, Pauli Diaconi vestigiis omnino insistere.
  2. Jer. iv. 10.