Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/136

This page has been proofread, but needs to be validated.
8
Hom. Angl. Saxonicæ

desævit, ut octaginta homines unius horæ spatio, ex vita hac caduca discederent, populo adhuc canente Litanias. At pius sacerdos nequaquam sessavit populum admonere, ut ab oratione nunquam desisterent, donec pestem ipsam divina miseratio propulsaret. Gregorio autem postquam Papatum susceperat, quod Anglicæ genti destinarat, venit in mentem: quod & opportune tempore opus gratissimum perfecit. Non licuit tamen ei sedem Romanam omnino relinquere: misit tamen alios nuntios, Dei servos approbatos, in hanc Insulam. Ipse autem multis fuis benedictionibus atque exhortationibus effecit, ut horum nuntiorum prædicatio exiret, & uberes quidem fructus ederet. Nunciorum nomina hujusmodi fuerunt: Augustinus, Mellitus, Laurentius, Petrus, Johannes, Justus, Hosce doctores misit beatus Papa Gregorius, cum multis aliis monachis, ad Anglicanam Gentem, quos hujusmodi verbis de eorum itinere commonefecit.

"[1]Nec labor vos tam longinqui itineris, nec maledicorum hominum linguæ deterreant. Sed omni instantia, omnique fervore quæ inchoastis, Deo auctore, peragite; scientes quod laborem magnum æternæ retributionis gloria sequitur, tanto major quanto vos majori studio Dei causa laboratis. Obedite igitur humiliter in omnibus Augustino (Præposito vestro) quem & Abbatem vobis constituimus. Hoc enim per omnia vestris animabus est profuturum, quicquid à vobis in ejus admonitione sit completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, & vestri laboris fructum in æterna me patria videre concedat, quatenus esti vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo.

  1. Vide Bed. Hist. Eccl. lib. i. c. 23.