Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/137

This page has been proofread, but needs to be validated.
Versio Latina.
9

[1]Deinde Augustinus cum sociis, qui quadraginta numerarentur, Gregorii jussu cum illo iter facientes, eousque sunt profecti donec prosperis avibus huic Insulæ appulissent. Regnabat eo tempore Rex Æthelbyrihtus in civitate Cantuariæ, cujus imperium a magno flumine Humbre ad mare usque Australe extendebatur. Acceperat autem, præipiente Gregorio, Augustinus de gente Francorum interpretes, quorum interpretum interveniente sermone usus, Regi ejusque populo ipse & ejus comites prædicaverunt verbum Dei. Quemadmodum misericors Jesus propria ipsius passione orbis hujusce universitatem peccatricem redemerat, & omnibus verè fidelibus in cœlestia regna aditum patefecerat. Augustino tunc respondebat Rex Æthelbertus, dicens, pulchra quidem esse verba & promissa quæ attulerat; sed ei tamen æquum non videre, veteres quas ipse cum Anglis suis consuetudines diu observarat, cito esse dimittendas. Dicebat autem liberum ei fore, verbum Dei populo sibi subjecto prædicare. Insuper quæ forent victui necessaria, prorsus se ministrare velle. Dedit etiam eis mansionem in civitate Dorovernensi, quæ imperii fui totius erat metropolis. Tum cœpit Augustinus cum monachis vitam [2]Apostolorum imitari, orationibus videlicet assiduis, vigiliis ac jejuniis Deo ferviendo, verbum vitæ quibus poterant prædicando, cuncta hujus mundi velut aliena spernendo; quæ victui necessaria videbantur, ab eis quos docebant accipiendo, secundum ea quæ docebant per omnia vivendo, & paratuiri ad patiendum adversa quæque, vel etiam ad moriendum pro eo quam prædicabant veritatis amore, si opus fuerit, animum habendo. Quid mora? crediderunt permulti, & in Dei nomine baptizabantur, mirantes

  1. Bed. Hist. Eccl lib. i. cap. 25.
  2. Ibid. c. 26.