Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/138

There was a problem when proofreading this page.
10
Hom. Angl. Saxonicæ

simplicitatem innocentis vitæ, ac dulcedinem doctrinæ illorum cœleftis. Ac tandem ipse Rex Æthilbertus delectatus est vitâ mundissima eorum, & promissis eorum suavissimis, quæ vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmarunt, & credens baptizatus est. Multiplici igitur reverentia Christianis rex congratulatus est, ac quasi concives sibi Regni cœlestis arctiori dilectione est amplexus. Nullum tamen cogeret ad Christianismum, didicerat enim a doctoribus auctoribusque sus salutis, servitium Christi voluntarium, non coactitium debere esse. Cœpere demum plures ad audiendum verbum confluere, ac relicto Gentilitatis ritu, unitati se sanctæ christi ecclesiæ credendo fociare. Interea Augustinus per mare transportatus, Etherium Archiepiscopum Arelatensem adiit, à quo juxta quod jussu Gregorii acceperat, Archiepiscopus genti Anglorum ordinatus esti Augustinus igitur consecratus, reversus est ad Episcopatum, & nuntios Romam misit, ac beato Gregorio retulit, gentem Anglorum fidem Christi accepisse. Simul & per literas plura interrogabat, quonam scilicet modo cum nuper conversis oportebat eum conversari. Quapropter Gregorius lætanti animo plurimas Deo gratias egit, id apud Anglos evenisse quod ipse vehementissime exoptârat. Misit etiam legates ad Regem Æthilbertum credentem, cum literis pariter ac donis quamplurimis. Alias autem epistolas ad Augustinum misit, cum responsis ad ea omnia de quibus eum interrogârat, ilium vero hujusmodi verbis commonefecit: "[1]Scio, frater carissime, quia Omnipotens Deus per te in gentem quam eligi voluit magna miracula ostendit: unde & timendo gaudeas, & gau-

  1. Bed. Ecc. Hist. lib. i. cap. 27.