Page:English Historical Review Volume 35.djvu/231

This page needs to be proofread.

1920 THE ARRAS MS. OF HERBERT OF BOSHAM 223 etiam doloris cumulo, Eex meus et dominus meus a me adeo dilectus, et sicut novit mundus et probaverunt opera, me adeo diligens, verum nunc per utriusque emulos operarios subdolos inter me et ipsum chaos magnum firmatum, non iam fomes sed dissensionis et scismatis inter nos plena et ampla materia et perpetua quoad vixero ego. Unde et lugeo regem cordis mei, regem quem tanquam cor meum, tanquam animara propriam dilige- bam. Video quippe motam perpetuae, ut iam diximus, dissensionis mate- riam. Inter regnum enim et sacerdotium de consuetudinibus presertim mota quaestio, lis solet esse immortalis, nisi forte regum dementia indulgeat et liberet ecclesiam, aut ecclesia liberetur per sanguinem. Nee igitur mirum si confundor nunc et contristor. Flebilis est enim sicut cernis, confusionis materia et grandis causa. Hinc enim interiora cordis amor regis penetrat, quem tamen iam perdidi, huic ecclesiae Dei mihi com- missae totis miserationis visceribus compatiens quam in eis sum ut videor exigentibus peccatis perditurus.' Et cum de Rege et Ecclesia et de his quae acciderant loqueretur sic, ceperunt mox crebro erumpere lacrimae et singultus magis prodire quam verba. Quem cum discipulus, quem supra diximus, accessisse collacrimans et ipse demulcere attemptaret, adiecit ' Immo ' inquit ' quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo? Plorabo, inquam. Regis quemadeo dilige- bam perpetuo amissam gratiam et Ecclesiae per me destructae ruinam irreparabilem. Quare igitur appulsus ab uberibus, ablactatus a lacte? Quare exceptus genibus ? Quare conceptus in utero non statim perii ? Qui utinam conceptus essem ne oculus me videret,' Et dum dolor urgeret sic, iam exitus aquarum deduxerunt oculi eius, ita ut inter continuas lacrimas singultibus crebro erumpentibus, compelleretur rumpere magis sermonem quam finire. Hie est discipulus qui testimonium perhibet de his, et vidit et scripsit haec, qui ad magistrum presumpsit in via accedere, et meruit audire haec. Qui audiens haec et videns sic et toto corde com- patiens, mox cogitavit in corde suo, verissimum illud sapientis elogium, quod iustus in principio sermonis accusator sit sui. Unde et in sermone [novissimo, &c.]. Table of Textual Variations Page 177, line 5 from bottom, after acvdeum add Ni fallor, &c. See I, above. Page 177, bottom line, after pertranseo add Suo quippe, &c. See I, above. Page 199, line 5 from bottom, ybr sine read si in. „ „ „ 4, „ omit ut plerumque contingebat. „ „ ,,2, ,, for tunc read tt (tanta). „ 200 ,, 7, ybr inquit reatZ inquiens. „ „ „ 11 from bottom, after exemplaris add ' Imitatores', inquit,

  • fratres, mei estote, et ita ambulate sicut habetis formam nostram '.

Page 200, line 4 from bottom, after adimplebatur add Inter caetera, &c. See II, above. Page 226, line 5, after ignoretur add Praeterea nee adeo bestialis erit corporum hie discubitus quin ex eo et etiam in eo vel aliqua spiritui refectio ministretur. Itaque ad hanc accedant, si placet, invitati pontifices.