Page:English Historical Review Volume 35.djvu/258

This page needs to be proofread.

260 DR. HIOGS'S NARRATIVE OF THE April publica, Cheirographa, et quicquid chartarum sigillo munitur, igni litant aut vento, ut iino eodemque facinore, Maiores nostri memoria, Posterique alimonia sua spolientur. Si quern vero reverenter, et capite detecto Templum forte aspiciunt ingredientem, sarcasmis et convitiis onerant ; Cumque seipsos in Belluas converterunt Domum Dei in stabulum, immo praefato honore in Latrinam iure converti posse (horrendum dictu) profi- tentur. lamque intelligant Catharistae, quod sacrilegia, quae nee Barbari fecerunt, ^ nee Banberini, fecerunt Rotunduini : Hoc etiam scelervim suorum iramunitate lucrantur, quod posteritatem fides deficiet, et tam horrenda facinora Nepotes nostri non ausuri sunt credere, quae ipsi ausi sunt perpetrare. Dum Grelliani Clausum sacrilegiis, totamque viciniam latrociniis infestant 8° Aprilis 1643 Celsissimus Princeps Rupertus Comes Palatinus ad Rhenum, Dux Bavariae, filius serenissimae Reginae Bohemiae Eliza- bethae, Caroli Regis Sororis unicae, natu tertius, copiis Regis Equestribus Praefectus, nee minoris pietatis quam fortitudinis vir, cum lectissimorum militum exercitu, Lichfeldiam appellit : Et consilio, copiisque auxiliaribus, Illustrissimi, fortissimique viri D. Henrici Hastings (qui Agro StafEordiensi in re militari praeest) Comitis Huntingdonensis filii natu secundi adiutus, perdius et pernox Clausi expugnandi satagit : milites, et operas hortatur, non tam voce quam exemplo : Nihil laboris, nihil molestiae, nihil pericidi detrectat ; tormenta, testudines, vineas, omnesque belli machinas muris admovet, arietat, fulminat, cuniculos agit : scalas affigit, paludi pontem superstruit : Pilis tantum ignitis abstinet, nullum ignem ratus, nisi caelestem, in Dei domo accendendum. Dumque sic fervet opus, saepius quidem quam Dignitati suae par erat, Gellianos per Faeciales admonet, ut se misericordem esse paterentur. Cum vero eos Clementia sua obstina- tiores reddi animadverteret, tandem laesa patiencia infremuit Leo, et ingenti murorum parte machinis subterraneis disrupta, mane Aprilis vicesimo, signum dat nostris praelio se accingendi. lamque, Deus bone ! quonam impetu et ardore celsissimus. Dux Buckinghamiae, luvenis virtute maturior quam aetate, una cum fratre suo, vegetae, et experrectae indolis Domino Francisco ; lUustrissimus Comes Dorobernensis et honoratissimus belli Pacisque artibus Baro Digbeius, cuius gladius acutior dubium an stilus ; Perciusque animosus ille Comitis Northumbrii frater, vir spiritu plane heroico et ad omnia pericula paratissimus : Necnon splendidissimi viri Gerardus, Wagstaffus, Usherus, Owenus, Bagotti par nobile fratrum inter quos nulla contentio nisi uter sit fortior, Couperus, summae vir industriae, longoque militariumrerumusupraeditus, Fretzvillus, Corbettus, Caraeus, et Aerschines Graeco illi non impar, quippe manu iuxta ac lingua promptissimus ; Abelus doctissimus Danus, nominisque sui praestans pietatem : nee silendus magnanimus vir, prudentique spiritu Leggius, Craniusque acri vir animo, et ad pericula spernenda valido : Decora ilia ingenia et Belli fulmina, aliique nobis virtute magis, quam nomine noti, per paludem, per pontem, per anfractus discurrunt, viamque faciunt, quam non inveniunt, et pericula provocant, quibus Deo, et Ecclesiae praeclaras animas litare possint. Nostri tandem aditum occupant, irruunt, hostem quaeritant (Turnpenio Ecclesiae Succentore eos per ambigua viarum ducente) vacuaque in Area