Page:European treaties bearing on the history of the United States and its dependencies.djvu/69

This page needs to be proofread.

possunt opinari, gentes ipse in insulis et terris predictis habitantes, credunt unum Deum Creatorem in celis esse, ac ad fidem Catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videntur, spesque habetur quod, si erudirentur, nomen Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in terris et insulis predictis facile induceretur; ac prefatus Christoforus in una ex principalibus insulis predictis jam unam turrim[1] satis munitam, in qua certos Christianos qui secum iverant, in custodiam, et ut alias insulas et terras remotas et incognitas inquirerent, posuit, construi et edificari fecit; in quibus quidem insulis et terris jam repertis, aurum, aromata, et alie quamplurime res preciose diversi generis et diverse qualitatis repperiuntur. Unde omnibus diligenter, et presertim fidei Catholice exaltatione et dilatatione, prout decet Catholicos reges et principes, consideratis, more progenitorum vestrorum, clare memorie regum, terras et insulas predictas illarumque incolas et habitatores, vobis, divina favente clementia, subjicere et ad fidem Catholicam reducere [proposuistis].[2] Nos igitur hujusmodi vestrum sanctum et lauda­ bile propositum plurimum in Domino commendantes, ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur, et ipsum nomen Salvatoris nostri in partibus illis inducatur, hortamur vos plurimum in Domino, et per sacri lavacri sus­ ceptionem, qua mandatis apostolicis obligati estis, et viscera misericordie Domini nostri Jhesu Christi attente requirimus, ut cum expeditionem hujusmodi omnino prosequi et assumere prona mente orthodoxe fidei zelo intendatis, populos in hujusmodi insulis degentes ad Christianam professionem suscipiendam inducere velitis et debeatis, nec pericula, nec labores ullo unquam tempore vos deterreant, firma spe fiduciaque conceptis, quod Deus Omnipotens conatus vestros feliciter prosequetur. Et, ut tanti negotii pro­ vinciam apostolice gratie largitate donati, liberius et audacius assumatis, motu proprio,[3] non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc nobis oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, ac de apostolice potestatis plenitudine, omnes et singulas terras et insulas predictas, sic incognitas, et hactenus per nuntios vestros repertas et reperien­ das in posterum, que sub dominio actuali temporali aliquorum dominorum Christianorum constitute non sint, auctoritate Omnipotentis Dei nobis in beato Petro concessa, ac vicariatus Jhesu Christi, qua fungimur in terris, cum omnibus illarum dominiis, cum civitatibus, castris, locis, et villis, juri­ busque et jurisdictionibus ac pertinentiis universis, vobis heredibusque et succesoribus vestris, Castelle et Legionis regibus, in perpetuum auctoritate apostolica, tenore presentium donamus, concedimus, et assignamus, vosque ac heredes et succesores prefatos de illis investimus, illarumque dominos cum plena, libera, et omnimoda potestate, auctoritate, et jurisdictione, facimus, constituimus, et deputamus; decernentes nichilominus per hujusmodi dona­ tionem, concessionem, assignationem, et investituram nostram, nulli Chris­ tiano principi jus quesitum sublatum intelligi posse aut aufferri debere. Et insuper mandamus vobis in virtute sancte obedientie, ut, sicut etiam pollicemini et non dubitamus pro vestra maxima devotione et regia magna­ nimitate vos esse facturos, ad terras et insulas predictas viros probos et Deum timentes, doctos, peritos, et expertos, ad instruendum incolas et habitatores prefatos

  1. In the town of Navidad, in Hispaniola. Cf. Olson and Bourne, Northmen, Columbus, and Cabot ( 1906), p. 268.
  2. In the bull Inter caetera of May 4, the word proposuistis appears here, but it is not in either text of the bull Inter caetera of May 3.
  3. Cf. Doc. 1, note 38.