OVID laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris 4.80 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam, tortoque incingitur angue egrediturque domo. Luctus comitatur euntem et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu imine constiterat: postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas1 solque locum fugit. monstris exterrita coniunx, territus est Athamas, tectoque exire parabant: obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque vipereis distendens bracchia nodis caesariem rxcussit: motae sonuere colubrae parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit, at illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant inspirantque graves animos; nec vulnera membris ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 500 oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et sceļus et lacrinas rabiemque et caedis amoren, omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti coxerat aere cavo viridi versata cicuta: 485 490 4.95 505 1 acer nas MSS.: Avernus Merkel 212
Page:Metamorphoses.djvu/232
This page needs to be proofread.