This page needs to be proofread.
459
HEADERTEXT.
459

Augusti Boeckhii Prolusio Acadeinica, 459 timus, quanto majore sollertia ilia eluclere effugio et excusa- tionibus qualibuscunque didicerunt cupidi : sed earn fere viam ingrediemur, qua olim Petrizzopulum Graecum falsi convicimus. Docebimus eundem hominem alia finxisse; cum his componemus Cyrenaicos titulos, ut eos pateat ejusdem esse fabricae : nee jam dubitabitur, quin doctus Avenionen- sis et Melitenses duo consenserint inter se, ut pravae erudi- tionis fetibus istis monstrosis fucum facerent credulis, Josephi Vallae Melitensis, qui patriae ope linguae suppositis Livianis scriptis et codice Normannico famam suam contaminavit, po- pulares et successores, ej usque si non poena certe ingenio dignissimi. Anni mdcccxxviii. d. Jan. vii. vir scriptis baud paucis spectatusj May^chio Agricola de Fortia d Urban Avenionensis, Societati Asiaticae Parisinae plura inscriptionis Phoeniciae exempla tradidit, quae esset Melitae effossa, de eaque paucis disseruit; uberiorem mox in ejusdem Societatis consessu commentationem recitavit d. Febr. iv. qua de eadem inscrip- tione et aliis rebus cum ilia conjunctis disputat^. Exem- plum, quod ante oculos habemus, Engelmanni lithographi opera expressum est et Fortiae ipsi dedicatum ; id ex lapide, ut fertur, perfecte servato, cujus tres dimensiones annotatae diligenter sunt, delineavit Ge. Grongnet Melitensis, olim geometra militaris Gallicus, qui in patria habitat insula. Supra sculptus est tridens et utrinque oculus cum delphino aquam ejiciente et aliis ornamentis minvis insignibus ; inter haec et circum septem stellae collocatae sunt, et stellis ap- positae singulae litterae Phoeniciae, quae a sinistra ad dex- tram sunt 1^ E, H, O, X2, OY, A ; neque enim incerta earum lectio est, quod vmiversum alphabetum Phoenicium, ex quo desumptae tituli hujus litterae sunt, in tabula simul distri- i)uta exponitur. Paulo inferius juxta eundem tridentem ad sinistram est aries vel capricornus, ad dextram cancer; mag- nis deinceps litteris in media area scriptum nomen Athlas : reliqua inscriptio per xviii series verticales cfToiyfjoov dis- posita est et simul (iov(jTpo(pY}^6v^ initio ab ima dextra facto; inter binos versus quosque ducta est linea, ibi interrupta, ^ Prior commentatio edita est Annal. de la Litterature et des Arts T. xxx. Fasc. 379. altera ibid. Fasc. 384.