This page needs to be proofread.
464
HEADERTEXT.
464

464 J)e Titulis Quibusdam Suppositis mille et novem, quos decern regum iraperium explevit, a patre ad filium continua serie translatum (hoc quoque similiter atque apud Platonem). Hi praeter Atlantem sunt Gadirus /. Ogyges /. Hoot am, Debber, Ohannes, cujus iiomen significat Miseri- cordem, quippe qui magna mysteria communionis bonorum (dvtCLcoTLKd) instituerit, piscis formam ille vestitu imitatus, quoties celebraret mysteria ^^^ Ogyges II. Gadirus II. Lahem, qui abolito connubio communionem mulierum^ prius in mys- teriis conclusam, fecit publicam, ultimo loco Ogyges III Praeter eos, qui cum hoc Ogyge elFugerunt diluvium, pauci Atlantici cum quattuor regulis pervenerunt in oram Libyae, quae Tres columnae Hei^culis vocantur, ubi Atlas II. ab illis est dux creatus : a quo bene distinguendus Atlas I. Neptuni filius, astronomiae peritissimus, qui in monte cog- nomini solebat stellas observare. " Haec igitur antiquissima et verissima philosophorum Atlanticorum et Cyrenaicorum Aris- tippeorum origo est,^ ait Eumalus; "die qua quum jam suffi- cienter dictum sit, finio hie sextum hunc librum historiarum majorum nostrorum."* Festivam hanc de Eumali Libycis, iis- que, quae illis contineri dicuntur, fabulam taedet refellere : nemo enim erit, quin eam temere et imprudenter, licet baud indocte, fictam esse pervideat : ita vero ilia cum Atlantico lapide conspirat, ut monstrum utrumque ex eodem natum cere- bello esse sponte pateat. Superest, ut quis potissimus harum facetiarum auctor sit, paucis quaeramus. De Cannolo, Rienzio, Aristone, Pezzale penes quemque judicium esto ; Portia tan- tum abest, ut deceptus ab aliis existimari possit, ut histrionalis gregis patronum ducemque referre videatur. Profecto varia et multiplici et recondita eruditione opus erat, ut iis, quae hucusque consideravimus, atque, ut hoc occupemus, Cyre- naicis titulis fingendis suppeditaretur materia : cui rei num Grongnetus par fuerit, dubites merito. Non magnopere nota est ilia numerorum signandorum ratio, quam Cyrenaicus ti- tulus bilinguis et libri Eumalei ofFerunt : sed Portiae certe non ignota fuerit, qui de arithmetica, de quadratura circuli, ^'* Haec ex Chaldaicis fabulis petita esse patet. Possemus etiam aliomm commen- torum, quae non rettulimus, fontes aliquot demonstrare : nunc sufficiat dixisse, qui Eumaleum librum confinxit, eum non imperitum fuisse historiarum fabulosarum, quas ex Beroso, Philone Byblio, Joanne IMalala, Chronico Paschali et libris similibus tene- mus, easque eum imitatum esse.