This page needs to be proofread.
465
HEADERTEXT.
465

Aiigusti Boeckhii Prolusio Academica. 465 de astronomia libros ediderit et Aristarchi opus de distantiis soils et lunae Gallice verterit. In chronologia vero ita ver- satus est, ut unus ex auctoribus sit Artis data proband! (L'^art de verifier les dates). Turn vero geographica et his- torica scripsit permulta, etiaai philologica, ut Hipparchum qui ferebatur Platonis transtulit Gallice. Sed imprimis hue pertinent ejus Historia Atlantidis^^ atque Historia antiqua orbis terrarum ^^, qua etsi etiam Grongnetus dicitur delec- tatus esse, non tamen probabile est auctoris deludendi causa Grongnetum haec ex illo potissimum libro finxisse omnia: propius vero, Marchionem illustrissimum suis commentis jocu- lariter accommodasse haec ludibria. Nam in ea orbis historia diluvium Sinensis Yao, Noae, Ogygis, Atlanticum demon- stratur unum idemque esse ; cui rei octavum datur volumen et ex parte inserviunt falsa ista Atlantica; nonum volumen historiam et theoriam diluvii Ogygis et Noae et submersionem Atlantidis proponit ; decimo exhibetur novum systema prae- adamiticum : septimo Chaldaicas antiquitates, Berosum et An- nium Viterbiensem tractat, dignam aemulo materiam, et in qua perdiscere artem potuerit. Denique Romae de moenibus Saturniis et Cyclopiis scripsit, quae Phoenicum manibus condita perhibet : cui sententiae tuendae Janus iste Eumaleus succurrit. Hujus igitur viri clientes videntur Grongnetus et Galea esse ; uterque illi Romae conciliatus est privati con- suetudine, Grongnetoque usus est, ut is moenium illorum formas in ipsius delinearet usum. Sed Galea, quern in his rebus non versatum magnopere dicit, tantum falsas istas epistolas scripserit; Grongnetus baud dubie falsas delinea- vit inscriptiones, et Melitensis dialecti usum commodavit, neque eum tuebitur virorum splendidissimorum auctoritas, qua opem ferre adjutori conatur Marchio. Postremo Graeca, quae ex eadem prodiisse officiana judicamus, id fere genus dicendi redolent quo cultiores Graeci nunc utuntur, ex scri- ptoribus ecclesiasticis potissimum formatum : Graecum igitur ahquem a Grongneto esse in auxilium vocatum, non videtur dissimile veri. Verum Atlanticas nugas nos quidem ab oblivione non

  • 5 In libro ejus " Antiquites et monuments du departement de Vaucluse" T. ii.

^6 " M^moires pour servir a Thistoire ancienne du glob^ terrestre," Par. 1805— 1809. 10 T. 12."